Tumgik
#Michael Zylagy de Horogzeg
vladdocs · 3 years
Text
Tumblr media
ENG: 1457 , November 23, Sigishoara. Mihail Silagi certifies the end of the conflict between the Voivode Vlad Dragula and Brasov, and asks the Brasovians to preserve and not disturb the established peace. RU: 1457 , 23 ноября , Сигишоара. Михаил Силаги удостоверяет прекращение конфликта между воеводой Владом Драгулей Цепешем и Брашовым, и просит брашовян мир налаженных хранить и не нарушать. _____ The letter: "Nos Michael Zylagy de Horogzeg, banus Machouiensis et capitaneus Nandoralbensis notum facimus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod cum nos cum serenissimo principe et domino domino Ladislao dei gratia regni Hungariae et cetera rege domino nostro gratioso super quibusdam differentiis inter maiestatem suam et nos exortis per medium venerabilis viri domini Alberti praepositi Agriensis vicecancellarii regii ad treugas pacis, quae paci perpetuae praeambula esse consueverunt, a praesenti festo sanetae Clementis papae1) usque ad festum purificationis sanetae Mariae virginis2) devenissemus. Volumus ut huiusmodi treugae non solum a nobis et nostris sed etiam ab omnibus nobis adhaerentibus firmiter observentur. Et ob hoc factum differentiarum quae exortae fuerunt inter illustrem bominum Wlad vaivodam Transalpinum, fratrem nostrum, ad una ac inter prubentes viros iudicem et iuratos ceterosque cives et inhabitatores civitatis Brassouiensis et terrae Barcza ab alia partibus intercepimus ipsasque partes per medium nuntiorum suorum utputa Stoyka, Stan et Dan ipsius Wlad vaivodae et venerabilem Johannem, plebanum de Brassouia ita concordavimus, quod huiusmodi nuntii et oratores utriusque partis ad manus iuraverunt, quod infra tempus praedictarum treugarum et ultra quousque aliud a maiestate regia ipsi cives Brassouienses non habuerint in commissis semper quiete et pacifice vivent sibique ipsis mutuo nulla dampna nullaque impedimenta inferrent nec inferri faciant. Quod quia dicta civitas Brassouiensis et inhabitatores terrae Barcza quendam Dan, qui se pro vaivoda Transalpino gerit in eorum medio non tenebunt neque fovebunt, sed de eorum medio relegabunt et compellent. Nos itaque pro praefato Wlad fratre nostro dictis civitati Brassouiensi et terrae Barcza ac inhabitatoribus eorundem promisimus et promittimus praesentium literarum testimonio, quod Wlad vaivoda pacem et treugas huiusmodi observabit et faciet observari. Si vero in aliquo per se vel suos contrarium contingeret nos id reformare tenebimini et reformabimus. Si vero ex parte praefatorum civium et inhabitatorum terrae Barcza conventio fieret ipsi cives modo simili id emendare et reformare teneantur. Et post reditum dictorum nuntiorum suorum sigillo dictae civitatis secreto literas praesentium videlicet reversales pro praefato Wlad vaivodae conficere et emanare facere teneantur. In < > huius altamsecus fiendis cuius videlicet partis culpa res turbari contingeret. Sciendum erit semper conscire praefati domini Johannis plebani cuius conscientiam in hoc parte constituimus onerari harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in Segeswar in festo beati Clementis papae, anno domini Mo CCCCo LVIIo". 1) November 13. 2) Februar 2.
6 notes · View notes
vladdocs · 3 years
Text
Tumblr media
March 28, 1458, Lippa. Governor Mikhail Silagi appears on the side of the Vlachs and Moldavians, calling on the Saxons from Sibiu and Brasov, the Szekeys from Transylvania to treat the Moldovans and Vlachs who come to them well. Nos Michael Zylagy de Horogczech regni Hungariae gubernator et cetera vobis universis Saxonibus, Syculis, nobilibus et alterius cuiusvis status et conditionis hominibus in civitatibus Cybiniensi et Brassoviensi et earum pertinentiis alias etiam in partibus Transilvanis ubivis constitutis et commorantibus serie praesentium firmiter praecipiendo committimus et mandamus, quatenus receptis praesentibus magnificos Michaelem et Lugefeth waywodas eorumque uxores et filios ac homines et famulos quoslibet etiam alios Walachos, qui de partibus Moldaviae vel Transalpinae ad partes illas sub nostro nomine venirent, eiusdem in persona rebusque et bonis eorum universis in vestris tenutis, possessionibus, honoribus ac vestri in medio impedire, molestare vel quoquomodo dampnificare nullatenus praesumatis. Sed ipsos et semper et ubique pacifice et sine impedimento venire, morari et pausare permittatis et permitti faciatis. Aliud facere non ausuri. Praesentes post eorum lecturam reddi volumus praesentanti. Datum in Lippa feria tertia proxima post dominicam Ramispalmarum, anno domini Mo CCCCo LVIIIo. Unten rechts von der Kanzlei: Commissio propria domini gubernatoris. The seal of Mikhail Silaga. "S MICHAEL ZILAGI DE HOROGZEG GUBERNATOR REG HUNG".
10 notes · View notes